POENICUM seu POENICIUM plostellum; apud Varronem

POENICUM seu POENICIUM plostellum; apud Varronem
POENICUM seu POENICIUM plostellum; apud Varronem
l. 1. RR. 6. 52. de quo supra, in voce Plostellum, idem quod Punicum est. Sic in veter. Inscr. BELLO POENICIO, i. e. punicô. Poeni nempe, e Phoenicia oriundi, unde Sarrâ, h. e. Tyrô eos arcessit Ennius; Phoenices autem non φοίνικες modo, sed et φοινοὶ, a Graecis dicti sunt; Unde Poeni. Servius, in l. 1. Aen. κατ᾿ ἀντίςτοιχον φονιοὶ: imo plane φοινοὶ, ut φοινἰκιον, poeniceum. Glossae, Poeni, Α῎φροι, φοίνικες: Inde φοῖνιζ διάλεκτος, lingua p???nica, apud Apsyrtum. Unde autem Phoenices appellationem traxerint, supra dicitur: a colore videl. tincturae, quae ibi primum reperta. Obici tamen potest, quod purpureum a puniceo, distet; purpureô autem Tyros et Phoenice laudata. Tibullus, l. 2. El. 3. v. 62.
Africa puniceum, purpureumque Tyros.
Ubi Africae, in qua Poeni, proprium facit puniceum, et Tyri, quam Phoenices incolebant, purpureum: Quorum illud, coccinum est ex cocco Africae. Plinius de cocco, l. 16. c. 8. Gignitur et in galatia, Africa, Pisidia. Sed puniceum in purpura cernitur, praecipue Tyriâ ac rubente. Plinius, Tyrio laus summa in colore saenguinis concreti; qui sanguinis color φοῖνιζ vel φοίνιος proprie. Apud Poetam vellera Tyrios incocta rubores, leguntur, et Homero purpureus sanguis dicitur, idemque terra rubet sanguine,
——— φοινίςςετο δ᾿ αἵματι γαῖα.
Hesychius quoque φοινικοῦν interpretatur αίματάδες, sanguineum, et Pollux de Tyria purpura φοινίςςεςθαι dicit et φοίνιςςαν βαφὴν vocat: Idem de excellenti purpurae colore, quae radiis Solis percussa splendorem nitoremque cocci acquirit, Καὶ ἡ ἀκτὶς αὐτὴν ἀναπυρςεύει καὶ πλείω ποιεῖ καὶ φαιδροτέραν τὴν αὐτὴν ἐκφοινιςςομένην ἐκ τοῦ ἄνω πυρός etc. E quibus patet, nomen inde Omnino invenisse Φοίνικας, qui antiquitus φοινοὶ etiam, atque Poenos a Phoenicibus neutiquam fuisse diversos. Vide Salmas. ad Solin. p. 1331. Ipse Solinus idem confirmat, c. 27. ubi de Carthagine, Elissa mulier exstruxit domo Phoenix et Carthadam dixit, quod Phoenicum ore exprimit civitatem novam. Mox sermone versô in verbum Punicum (id est, iam depravatum Phoenicibus aliquantum temporis in Africa commorantibus) et haec Elissa et illae Carthago dicta est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”